LA DOTTRINA SOCIALE DELLA CHIESA SULLO STATO E I RAPPORTI FRA LA CHIESA E LO STATO NELLA SOLIDARIETÀ E COLLABORAZIONE

Inter civilem Societatem (seu Siatum) et Ecclesiam relationes vigere debent, eo quod subditos habent communes. Potestas civilis ea omnia et sola habet, quae ei ad convenientem consecutionem sui finis, qui est bonum temporale assequendum, necessaria sunt ; quapropter nihil praecipere potest quod volu...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Bartolomei, Tommaso M. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1961
In: Divus Thomas
Year: 1961, Volume: 64, Pages: 213-240
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Inter civilem Societatem (seu Siatum) et Ecclesiam relationes vigere debent, eo quod subditos habent communes. Potestas civilis ea omnia et sola habet, quae ei ad convenientem consecutionem sui finis, qui est bonum temporale assequendum, necessaria sunt ; quapropter nihil praecipere potest quod voluntati divinae certo cognitae repugnat. In distribuendis bonis et oneribus communibus servare debet iustitiam commutativam et eius auctoritas restringitur ad legitimum gubernandi modum iuxta normas iuridicas atque morales. Reicienda omnino est separatio inter Ecclesiam et Statum et alia cuiuscumque generis statolatria. In rebus mere civilibus Status est ab Ecclesia independens et similiter Ecclesia a Statu in rebus moralibus et religiosis. Earum vero rerum, quae sub diverso respectu ad forum mixtum (tum ecclesiasticum tum civile) pertinent et mutua conventione concordia non obtinetur, supremum iudicium pertinet ad Ecclesiam. lus directe et immediate curandi educationem puerorum in ordine mere naturali per se ad solos parentes perlinet; in ordine vero supernaturali, ius et officium educandi et instruendi homines in iis quae ad religionem christianam pertinent, spectat -indivisibiliter ad Ecclesiam. Monopolium scholarum, vi cuius Status ius sibi unice reservat aperiendi scholas et legibus adstringendi parentes ut liberos ad publicam scholam mittant, iuri naturali et supernaturali repugnat. Ecclesiae non solum ius competit aperiendi scholas, sed insuper competit supremum ius inspectionis omnium scholarum, etiam earum quae a gubernio erectae sint, dummodo ibi pueri et iuvenes baptizati educentur et instruantur. In solvenda quaestione sociali primae partes debentur Ecclesiae, secundae Statut. Statui incumbit tueri iura iustitiae commutativae sive in relationibus oeconomicis protegendo proprietatem privatam, sive prohibendo usuram, sive determinando pretia, etc. Innumera beneficia Ecclesiae erga Statum, ex historia et missione eiusdem Ecclesiae apprime iustificantur. Necessitas collaborationis in ordine sociali, nationali et internationali ex doctrina Pontificum: Leonie XIII, Pii XI et XII, enucleatur ; et interventus Ecclesiae in quaestione sociali solvenda probatur. Normae ab his Pontificibus statutae declarantur. Exposita synthetico modo communismi doctrina, ipsum adversari iuribus naturalibus et supernaturalibus demonstratur ac simul ostenditur nullimode posse cum doctrina Christiana conciliari, quippe quia theoretice et practice absurdus est, et nititur subvertere dignitatem personae, familiae, societatis nationalis et internationalis. Intrinsece autem errorum cumulo scatet.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas