Louvain et Rome

Praeclarae Universitatis Lovaniensis, anno 1425 a Martino V erectae, cuius iam instant festa iubilaria, qualis fuerit semper devotio erga Sanctam Sedem meminisse iuvabit. Sane, ut iam scribebat Erasmus, « frequentia nulli cedit hodie, praeterquam Parisianae... Nec alibi felicior ingeniorum proventus...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Hocedez, E. (Author)
Format: Electronic Article
Language:French
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1927
In: Gregorianum
Year: 1927, Volume: 8, Issue: 2, Pages: 161-182
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Praeclarae Universitatis Lovaniensis, anno 1425 a Martino V erectae, cuius iam instant festa iubilaria, qualis fuerit semper devotio erga Sanctam Sedem meminisse iuvabit. Sane, ut iam scribebat Erasmus, « frequentia nulli cedit hodie, praeterquam Parisianae... Nec alibi felicior ingeniorum proventus, nusquam professorum maior aut paratior copia », (magnos quippe viros in omnibus scientiarum disciplinis aluit), eius tamen praecipua laus haec est quod, haereticis erroribus profligatis, fidem in Belgio sanctam integramque servavit, et iura Romanorum Pontificum, tum contra Reformatores, tum contra Gallicanos, indefesso zelo defendit. Adversus Lutherum, actis academicis et publicis censuris Primatum et doctrinale magisterium Sedis Romanae Facultas theologica vindicavit, doctoresque eius, praecipue Iacobus Latomus, Ioannes Driedo, Ruardus Tapperus, Thomas Stapletonus, aliique multi opera praeclara, in quibus iura pontificia magna scientia demonstrarent, ediderunt. Nec minus fortiter adversus eruditos, ut Launoium, qui « superioritatem Concilii supra Papam », adstruere conabatur, et infaustam Cleri Gallicani, anno 1682 editam, Declarationem, in aciem prodierung Lovanienses, adeo ut semper ab initio usque ad hodiernum diem Academia Lovaniensis de Romana Sede bene merita sit.
Contains:Enthalten in: Gregorianum