Louvain et Rome

Praeclarae Universitatis Lovaniensis, anno 1425 a Martino V erectae, cuius iam instant festa iubilaria, qualis fuerit semper devotio erga Sanctam Sedem meminisse iuvabit. Sane, ut iam scribebat Erasmus, « frequentia nulli cedit hodie, praeterquam Parisianae... Nec alibi felicior ingeniorum proventus...

Descripción completa

Guardado en:  
Detalles Bibliográficos
Autor principal: Hocedez, E. (Autor)
Tipo de documento: Electrónico Artículo
Lenguaje:Francés
Verificar disponibilidad: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Publicado: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1927
En: Gregorianum
Año: 1927, Volumen: 8, Número: 2, Páginas: 161-182
Acceso en línea: Volltext (lizenzpflichtig)
Descripción
Sumario:Praeclarae Universitatis Lovaniensis, anno 1425 a Martino V erectae, cuius iam instant festa iubilaria, qualis fuerit semper devotio erga Sanctam Sedem meminisse iuvabit. Sane, ut iam scribebat Erasmus, « frequentia nulli cedit hodie, praeterquam Parisianae... Nec alibi felicior ingeniorum proventus, nusquam professorum maior aut paratior copia », (magnos quippe viros in omnibus scientiarum disciplinis aluit), eius tamen praecipua laus haec est quod, haereticis erroribus profligatis, fidem in Belgio sanctam integramque servavit, et iura Romanorum Pontificum, tum contra Reformatores, tum contra Gallicanos, indefesso zelo defendit. Adversus Lutherum, actis academicis et publicis censuris Primatum et doctrinale magisterium Sedis Romanae Facultas theologica vindicavit, doctoresque eius, praecipue Iacobus Latomus, Ioannes Driedo, Ruardus Tapperus, Thomas Stapletonus, aliique multi opera praeclara, in quibus iura pontificia magna scientia demonstrarent, ediderunt. Nec minus fortiter adversus eruditos, ut Launoium, qui « superioritatem Concilii supra Papam », adstruere conabatur, et infaustam Cleri Gallicani, anno 1682 editam, Declarationem, in aciem prodierung Lovanienses, adeo ut semper ab initio usque ad hodiernum diem Academia Lovaniensis de Romana Sede bene merita sit.
Obras secundarias:Enthalten in: Gregorianum